- BAUBO
- BAUBOmulier quaedam, quae cum Ceretem hospitiô suscepisset, ei nescio quam obtulit potionem, quam ipsa tota colliquata lacrimis, ob filiae mortem, bibere nolens, respuit. Baubo illud moleste ferens, et non tantae auctoritatis Deam esse putans, pudendum revelavit, et ei nudum ostendit: quô spoctaculô Dea delectata in gremium poculum accepit. Clem. Alex. Orat. ad Gentes, et Arnob. contra Gentes. Hesych. Βαυβὼ, τιθηνὴ Δήμητρος, σημαίνει δὲ καὶ κοιλίαν, ὡς παῤ Ε῾μπεδοκλεῖ. Nic. Lloydius. Cyceanem vocat potionem illam Orpheus in versibus Clementi memoratis, ubi de Cerere, facto Bacchi, cum Baubone ludentis, ad risum excitatâ:Τοῦτ᾿ ἐπὶ οὖν ἐσίδησε θεὰ, μείδησ᾿ ἐῃὶ θυμῷ,Δέξατο δ᾿ αἴολον ἄγγος, εν ᾧ κυκεὼν ἐνέκειτο.Hoc postquam vidit Dea, subrisit in animo,Acceptque egregium vas, in quo cyceon crat.Qua de potione diximus aliquid supra, ubi de Adoris potione. Atque hinc Baubo inter Elusiniorum symbola recepta; et ad Cereris imitationem, cyceonem quoque sumebant, qui sacris illis initiabantur. Unde de symbolis Initiorum rogati respondebant, Ieiunavi, ebibi cyceonem. Clemens, τὸ σύνθημα Ε᾿λευσινίων μυςτηρίων, ενήςτευσα, ἔπιον τὸν κυκεῶνα, etc. Vide Salmas. ad Salon. p. 750.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.